- AUREUS
- AUREUSmonetae Romanae nomen. Postquam einm argentô iam quoque sordescebant digiti, deciduâ, ut Plin. l. 33. c. 3. ait, materiâ et in nummis mundities auri placuit, percusus est nummus Aureus, annô, ut idem adnotat 12. post argentem, et simpliciter Aureus appellatus est, quippe, cur nominibus hi nummi separarentur, causâ nullâ exsistente, cum omnes unius generis ac indicaturae essent; et semisses ac tremisses aurei demum ab Alexandro Seu. introducti sint, quô tempore Solidus dictus. Primus semper 25. denarirum fuit nummorum sestertiorum centum. Unde quae dena sestertia effert Tacitus; ea dicuntur Ulpiano centeni Aurei, maximum patrocinii forensis e legibus honorarium; Licita autem quantitas intelligitur pro singulis causis, usque ad centum aureos, l. 1. ff. §. 12. de extraord. cognit. Hoc pretium eius: pondus quod attinet, Aureus Romanus ex constituto pondere duorum denariorum et victoriati non multô minor, semper autem gravior statete Atticô fuit, quidqui avarita et malae artes vel his vel illis detererent adeoque didrachmus male a quibusdam asseritur. Seu, septem scriptulorum et quintae scriptuli erat, ac 40. feriebantur e libra: Septies enim quadraginta sunt 280. quadraginta quintae partes, scriptuli faciunt octo scriptula integra: ita fiunt 288. scriptula librae. Pretium tamen Aureo, et dictum, erat 25. denariorum, quasi septem scriptulis et simpliô vel dimidiatô scriptulô constaret, ut imputarentur in libram nummariam trecenta scriptula: quae respondent 3000. scriptulorumargenti, h. e. mille denariis, 4000. sestertium nummum. Raris utique sub Imperatoribus inerat accessio illa super septimum scriptulum: ut solent officinae nimium lucrum non contemnendum putare. Itaque, canescente Imperiô, pondus illud paulatim recisius, vix ut staterem didrachmum veterem Atticum aequaret, quum tamen 25. denariorum ei pretium maneret, molliorem occasionem dedit Constantino, ut pleraque alia, sic et nummos et proportionem inter aurum, argentum, aes, consuetudine iam latenter mutatam, decretô mutandi. Solidum itaque pro Aureo fecit, quaternorum scriptulorum seu 24. siliquarum; quales 72. librae, sex unciae auri attribuebantur; pretio nummi prioris ex proportione, quae olim inter aurum et argentum fuerat, quasi tredecim denariorum et duorum obolorum. Sed hos denarios etiam abolevit idem, et pro illis Milliarenses introduxit, graviores denariô, 28. siliquarum et 4. quintarum siliquae; quum denarius 18. tantum siliquarum fuisset, etc. Sic aurum ex proportione ad argentum decupla, quae sub Consulibus et prioribus Principibus obtinuerat, crevit eo, ut una pars auri quatuordecim et amplius commutaretur paribus partibus argenti; Libra argenti, continens Millairenses 60. aestimaretur quinis solidis, et ita 14. argenti librae responderent 70. solidis: h. e. minus duobus solidis, quam librae: quum prius 10. argenti librae unam auri et quatuor Aurei tantô graviores libram argenti aequâssent, etc. Vide de his prolixe disputantem Ioh. Fred. Gronovium de Pecun. Vet. l. 4. c. inprimis 13. Eandem monetam Aureolum quoque appellatam fuisse, docet Eryc. Puteanus Pecun. vet. rat. c. 4. quam diminutionem Martialis amavit non uno in loco: unus hîc suffecerit, l. 11. Epigr. 28. v . 12.------ Centum Aureolos sic velut are roget, etc.Idem Gronovius alibi sic: Aureus Romanus, quinque et viginti denariorum pretio, uniformis semper fuit, et proin, quia non nisi una eius species fuit, non nisi Aureus vocatus est: Cum contra Argenter trium essent generum denarii, victoriati et sestertii. Aliud autem fuit Aureus Denarius, qui non Romanae, sed peregrinae monetae fuit species, velut ἡμίχρυσοι Aettici, seu dimidiati stateres Graecorum. Fuit autem Aureus Roman. statere Atticô, qui sicut et Croesius ac Philippeus et Daricus, didrachmus erat, maior ac gravior; nostrô duplô et quasi dimidiatô maior.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.